PIANUS et PIARIUS

PIANUS et PIARIUS
PIANUS et PIARIUS
nomina Romana a Pius deducta; et quidem Pianum, amicinomen, cui Vopiscus Historiam suam dedicaverit, fuisse, probat Salmas. ex vetere Editione et Cod. Palatino. Cum enim vulgo legaturapud Vopiscum, in Divo Aureliano, c. 1. Parui ipse quidem praeceptis: vetus editio et codex praefatus habent, Parum ipse, qui me praeceptis, item Parrumi piane praeceptis. Ubi forte scribendum, inquit Salmas. parui Valeriani praeceptis, accepi libros Graecos etc. Sed propius ad scripturam veterem esset, si legeretur: Paruimi Piane, praeceptis. Sane ad amicum aliquem hunc Auctorem scripsisse librum suum, etiam inde probari potest, quod ad finem vitae praedictae scribitur: Et quaeritur quidem quae res malos Principes faciat. Iam primum, mi Amice, licentia: deinde rerum copia. Ita enim in veteri libro legitur. Sic in Vita Probi, c. 1. Celsinum alloquitur: Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortasse requiris. Quae omnis confirmandae huic coniecturae satis apta sunt. Salmas. ad Vopiscum, loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”